

Evangelium secundum Matthaeum*
Caput 25: Versus 9
Ne forte.Quia quisque pro se rationem reddet, nec alieno testimonio juvatur quis apud Deum, cui secreta patent, et vix sibi quisque sufficit ut ei perhibeat testimonium conscientia sua.Ne forteunusquisque pro suis operibus mercedem suscipiet, nec possunt in die judicii aliorum virtutes, aliorum vitia sublevare.Ad vendentes.Vendentes sunt adulatores, quia dant laudem et accipiunt aliquam mercedem.